Rozmiar: 15909 bajtów

- 10 -

1306. April 9.

In nomine patris et filii et spiritussancti amen. Nos Premizlius dei gracia dux Rathyboriensis pro remedio anime nostre cultum dei ampliare et nomen domini attollere cupientes, ut placaremus dominum quem in multis recognoscimus nos offendisse, votum quod deo vovimus et beate virgini exsolventes libera voluntate dedimus et contulimus sororibus que sunt sub cura fratrum ordinis Predicatorum, locum aream sive fundum intra muros civitatis nostre Rathybor dyocesis Wratizlauiensis iuxta portam que ducit ad sanctum Nicholaum, distinguentes hiis limitibus ut ab ipsa porta versus aquam usque ad ripam fluraminis Odre in qua est murus civitatis, sit aree latitudo, a muro vero eiusdem porte versus sanctum Jacobum centum sedecim cubitorum sit aree longitudo, totum aliud spacium in hiis terminis contentum dimissa sola platea inter aream sorornm et edificia civitatis dictis sororibus libere damus et scripto presenti confirmamus Concedentes eis si tempore procedente contra suam aream aliqua edificia vellent construere super aquam, liberam habeant facultatem. Et hunc locum sororum sive fundum totum prorsus liberum esse decernimus, statuentes ipsum nullis legibus iuribus statutis principum vel civium, exaccionibus solucionibus, custodiis civitatis consuetudinibus inductis vel inducendis in aliquo penitus subiacere. Set volomus et concedimus perpetuoque roboramus ut tam ad iura omnia que ad principes pertinent, quam ad ea que ad ofiiciales ipsorum sive ad commune civitatis, plena gaudeat libertate, amplius etiam quam cetera monasteria in nostro dominio constituta, tum racione fragilis sexus tum racione filie nostre quam ibi dissposuimus collocare. Propter quod sepe dictum locum vice dotis filie nostre singulari attollentes prerogativa, ipsum in nostram et nostrorum heredum curam et proteccionem recipimus specialem, tale bannum statuentes ut si quis septa monasterij violenter intrans molestiam gravem alicui intulerit vel indecenciam ostenderit sive ibi sanguinem fuderit, dabit nobis sive nostris successoribus decem Marcas argenti et communitati civitatis decem. Nichilominus satisfaciat sororibus supradictis. Quod si ista facere nequiverit, secundum qualitatem excessus durius castigetur. Decernimus insuper ut a posteris nostris diligencius caveatur. ne in hospiciis vicinis monasterio alique insolencie notabiles flaut, et quod a vicinia persone susspecte ammoveantur cuiuscumque condicionis sint sive sexus. Propter decenciam autem et loci artitudinem nolomus quod inter claustrum et muros civitatis via sive transitus fiat, set concedimus et ordinamus ut claustrum ex parte murorum sine medio muris civitatis coniungatur. Dedimus eciam et asignavimus eisdem sororibus hereditatem que Ottonis villa vulgariter autem Ocyci sive Ottyndorf appellatur, sitam in Gola prope Rathybor versus Opauiam, et hanc donacionem in hiis scriptis confirmamus, ius proprietatis et dominij huius ville transferentes in sororum potestatem predicta-rum cum libertate plena quam in dicta Villa concedimus tam ad iura ducalia quam ad ea que ad officiales pertinent, omninoque liberam esse decernimus ab omni genere solucionis tributorum vectigalium, collectarum exaccionum, vaccarum porcorum, a fossione vallorum, municione ac plancacione civitatum et castrorum. Indulgemus eciam ut racione expedicionis qualiscumque nec pro curru nec pro expensa nec pro alia causa in aliquo penitus molestetur. Insuper concedimus eisdem sororibus ius Theutonicum et iudicium proprium in bonis habitis et habendis, in quo homines earum et non alibi iudicari et respondere teneantur. Hoc addito quod si fur in bonis earum manens deprehensus fuerit, iudicio terre et pene communi subiaceat, bona autem ipsius volomus aput monasterium remanere. Similiter iudicatum sive penam pro capite sive pro hominis occisione in bonis ipsarum recipere ipsis sororibus indulgemus, unde eciam in hiis et in omnibus aliis causis bona earum que habent et habebunt, a castellano et a iudice terre penitus sint exempta. Molendinum quoque dictum Cunonis quod est super Odram in nova civitate situm a ponte contra aquam ad iactum baliste, habens quatuor rotas et si plures fuerint, damus et assignamus nominatis sororibus et in hiis scriptis confirmamus. Similiter et aliud Molendinum eciam in eadem nova civitate situm in aque ductu prope fossatum antique civitatis, habens duas rotas et si plures fuerint, sepe dictis sororibus assignamus, horumque duorum Molendinorum ius proprietatis et dominij transferimus in potestatem sororum earumdem, et addimus structuras per totam aquam ad utrumque litus, vias, areas et ortos ad molendina competentes. Statuentes ut nullum aliud molendinum vel structura supra vel infra fiat, per que ista debeant prepedirj, set nec aliquis aque ductus fiat predictis in preiudicium molendinis. Quod si tempore succedente aqua quocumque modo loca in quibus sunt nunc molendina sic destrueret ut ibi non possent remanere, concedimus ut supra vel infra trahi possint, tamen sine gravi preiudicio aliorum. Hec ipsa molendina sicut et alia bona sororum prescripta et plena gaudere volomus libertate. Ad reparandas autem piscinas concedimus de vicinis silvis nostris virgulta recipere, et quatuor lapides molares in monte pro dictis molendinis annis singulis assignamus. Damus et confirmamus sepius nominatis sororibus quatuor maccella ducalia in Rathybor que sunt versus plateam in qua annona venditur in fine omnium maccellorum. Similiter damus eisdem duas bancas sive mensas panis ducales que sunt in fine versus eandem partem, et horum maccellorum et mensarum ius proprietatis et dominij transferimus in dictarum sororum potestatem. Si quis vero in nostro dominio constitutus intuitu divine remuneracionis aliquam possessionem contulerit dictis sororibus, indulgemus eis ut recipere possint et sub prescripta forma libertatis perpetuo possidore. Idem volomus intelligi de possessionibus quas propecunia in nostro dominio comparabunt Concedimus eisdem ut in Odra quantumad uos pertinet, possint constituere pro mensa ipsarum duos libere piscatores. Obsecramus ergo et contestamur coheredes et terrigenas nostros per viscera misericordie Jesu Christi, ut nobis fidelitatem et dileccionem exhibeant nostre ultime voluntatis hoc memoriale non impedientes set promoventes, et qui secus fecerint simile a suis posteris expectent infidelesque reputentur et in die iudicij cum Juda proditore qui domini sui sequi noluit voluntatem, divinam in se excipiant ulcionem. Patronos eciam quos huic cupimus monasterio adesse scilicet Spiritum sanctum, Sanctum Michaelem et beatos apostolos Petrum et Paulum, beatum Johannem ewangelistam, beatam Annam et beatam Agnetem speciali devocione invocamus, ut hanc causam nostram tucantur. Ut autem hoc nostra donacio et libertatum concessio firma et inviolata permaneat, presentem paginam nostri sigilli munimine fecimus roborari. Datum Rathybor anno domini M° ccc° vj°. Quinto Ydus Aprilis. Presentibus testibus infra scriptis, Domino Johanne plebano de Wladyzlauia, Magistro Johanne medico, et dominis Militibus Stoygneuo eastellano Rathyboriensi, Thoma iudice terre, Rudgero de Griua, Jacobo de Langa, Velyzlao, Bedrico advocato de Zar, et dominis civibus Rathyboriensibus Thylone et Johanne advocatis, Janusio Macyconis. Hermanno Ysoldi, Luduico et Thylone fratre eius, Hermanno de Zar, et Domicellis Wrocyzlao filio Dobesij, Egidio de Dubinsco, Hymrammo filio Thome iudicis, Nicholao filio Gaulj et aliis multis fide dignis.

Anhangend an rother Seide das kleine runde Siegel des Herzogs mit dem dreieckten Adlerschild, wie an N. V. aber hier mit dem Rucksiegel der vorigen Urkunde. Auf demselben ist ein Adler mit der Umschrift: SIGILL. DVCIS. PREMCONIS.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów